Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Previous page

Next page

-- --


qua quantum beluas homo praestat mente carentes,
indoctos tantum praecellit doctus et ipsis
aethereis similem reddit se mentibus usque?
Hac sine progreditur non ulla scientia longe,
si tamen ulla datur: nam Stoica vera videtur,
accipiat modo quis recte, sententia prisca.
Namque nihil certo haec docet ars proferre, priusquam
videris, an de quo affirmas, hoc idea claudat.
Pareat huic monito, qui dat responsa clienti,
optimus ille mihi consultus iuris habetor.
Pareat, aegroti qui curat pellere morbum,
Hippocratique nihil concedat, nilque Galeno.
Quique cupit veras rerum cognoscere causas,
effectus, fines, positus, discrimina, quidvis,
denique seu mentem, seu corpus spectet iisque
quid sit natura proprium quidve accidat extra,
qui vel naturae naturam nosse supremae,
(quantum nosse licet lippis mortalibus) hunc si
regula firma regat, qua quid proferre vetamus
de re, quod non clara rei distinctaque clausum
idea contineat, princeps erit ille sophorum.
Ille vel erratis veterum parere recuset
vel fines positos feliciter audeat ultra
progredier vel, si minus id contingat, habebit,
quo certe doceat, cur hoc sit scire negatum,
audiat et sapiens, quia scit nescire fateri.
O Lux alma, Dei quae munera cetera vincis
omnia, quum sine te valeat nihil, en erit unquam
ille dies, quum te propius spectare queamus 429 cf. Verg. georg. 2, 490 || 443–444 cf. Verg. ecl. 10, 69; Verg. georg. 1, 145 446 splendore] fulgore AII
et nostras etiam valles splendore sereno
collustres, caeci saxis ubi claudimur altis?
Vos, o felices, o terque quaterque beati,
quos inter placuit sedem posuisse Minervae –
quidni autem placeat? –, sublimibus alta columnis
huic ubi Theresiae iussuque auroque dicatur,
quae non invideat regum penetralibus aedes,
digna Dea atque animi donantis munere digna!
Vos, ea qui teritis pede limina sacra frequentes,
dulcius eloquium vos diva magistra docebit,
illius ut digne possitis dicere laudes,
quas canat et praesens aetas et sera nepotum.
Atque utinam tales modulos mihi Musa dedisset,
ut vestro saltem possem adspirare canori!
Sed me Musa monet: „Tacitus venerabere, quod non
fata tibi dederunt satis alta voce sonare
nec cuiquam fortasse dabunt hanc tangere metam.”
Finis
1756

Previous page

Next page


Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Powered by PhiloLogic