Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Previous page

Next page

-- --


iudice vel solo sensu vult noscere mentis
naturam, audire ille oculis cupit, aure videre.
Iam quis dinumeret, digno quis carmine claros
scripserit egregiosque viros, quibus horrida cessit
barbaries tandem, cunctas quae invaserat oras,
quique vel a tenebris revocarunt scripta priorum
pulveris et veteris maculis detersa dedere
vel nova protulerunt atque intentata vetustis?
Quos inter primus, velut inter nubila Phoebus,
emicat, ingenii portentum, Magnus Aquinas,
cui non tam vitio tribuendum pauca videre
non potuisse satis, quam tanta in nocte nec ullo
tum monstrante facem tam multa extraxe tenebris;
scilicet et Titan, radios ubi densa retundit
caligo, totam haud potis est effundere lucem.
nec tibi, Valla, tuisque parum debere coaevis
dicemus Logicen vires Ramaeque polito
et docto Agricolae: vos namque indicere primi
indoctis ausi bellum vanisque sophistis
et sapere et fatuas docuistis spernere nugas.
post hos ingenio magno Verulamius Anglus
claruit, errorum causas qui vidit acute
atque dolos caute docuit vitare latentes.
Nec te, Cartesi, nec te, Gassende, silebo,
quos nulla eximiis fraudabit laudibus aetas.
Tu quoque iure loco illustri dignoque potiris,
Arnalde, ob solidam atque adscriptam pluribus artem,
quam nec Aristoteli fuerit scripsisse pudori. 372–373 cf. Lucr. 5, 11–12 || 384 cf. Verg. Aen. 10, 791–793 || 389 cf. Claud. rapt. Pros. 3, 349 362 oculis] oculo AI || 372 tanta] laudi AI || 375 ab hoc loco deficit AI || 387 atque adscriptam] AIII2 : ac tributam AII AIII

Previous page

Next page


Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Powered by PhiloLogic