Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Previous page

Next page

-- --


seu nihil, erroris quoniam partitur ubique
in plures calles via, quae patet unica veri,
idcirco ratio inventa est ac norma fidelis,
qua neque mens falsum neque quid loqueretur iniustum.
Nunc mihi, nunc memora clarorum, Musa, virorum
nomina longaevo servari digna cupresso,
quin et marmoreis tabulis auroque notanda,
qui primi occultas animi caecasque latebras
ingressi loca caeca oculisque impervia prorsus
abditaque a nostris obtutibus intima acute
perspexere hominum atque oculos patefacta sub ipsos
traxerunt, quae sunt veri, quae semina falsi,
unde bona exsistit ratio, vel gignitur error,
quo vellenda modo sint haec, quove illa fovenda,
ut quondam possint in plures crescere fructus.
Prima tulit Logices claros Elea parentes,
prisca ut scripta ferunt, Zenonem Democritumque:
Quorum hic sollerter vestigia Pythagorea
ingressus, quantum geometrica praebeat usum
singula monstrandi ratio tentavit; at ille
cuncta, probabilibus quae sint rationibus apta,
disseri in utramvis partem quaesivit acutus,
unde ars invenit iam tum Dialectica nomen.
Artis principia haec tamen imperfecta fuere,
perficit ut natura nihil conamine primo.
Quam nisi posterior purgasset cura sophorum,
degener in vitium cecidisset, pessima namque 283 cf. Hom. Od. 1, 1; Verg. Aen. 1, 8 || 284 cf. Hor. ars 330–332 286 caecasque] obscurasque AI || 292 quove] quoque AI || 298 tentavit] monstravit AI
orta sophistarum soboles, genus Harpyarum,
immundo ore dapes puras foedabat et ungue.
Socratis hic vero eluxit celebrata facultas,
ingenii comitem cui se prudentia iunxit
pacatusque animus lenti patiensque laboris.
Emuncta nam nare senex permulta rogando
ignarum simulans sensim capiebat ineptos
vano conantes posthac evadere nisu,
crinibus ut quondam suspensum piscis equinis
ore capit manditque vorax improvidus hamum,
quem simul ac sentit, frustra demittere ab ore
nititur aut undis rapto se mergere filo.
Hunc piscator enim delassat arundine curva,
quae molli cedit flexu sequiturque trahentem,
ut nullo sese possit dissolvere pacto.
Exit enim, gyros describit, terga revolvit,
volvitur in caput et cauda diverberat undas,
sed lassus tandem in siccam raptatur arenam.
Socratis excipiunt finem divina Platonis
scripta satis nunquam laudanda satisque legenda,
fama quibus merito parta est aeterna magistro.
His voces definire et dubitare modeste
sollemne ante fuit quam certum dicere quidquam.
Quidque sagax exploratrix Inductio veri
viribus invictis possit, docuere minores.
Post hos iudicio nulli ingenioque secundus
scripsit Aristoteles iustamque redegit in artem
singula quae dederant sparsim praecepta priores. 307 cf. Verg. Aen. 3, 227–228; 3, 234 || 311 cf. Phaedr. 3, 3, 14 || 322 cf. Lucr. 2, 152 329 quidque] R : quidve mss.
Cuius ni libros temerassent barbara saecla,
si capiendo pares habuisset semper alumnos
nec quidam illius decoratas nomine nugas
vendere pro dictis eius sapientibus olim
consuessent, iam tot mala non audiret ab annis
vir, cuius digne immensum sit dicere laudes.
Nec sua Zenoni laus deficit atque Chrysippo,
Stoica quos iactat doctores secta severa.
Quae tamen interdum gravitati non bene servit,
ipsa suae, quum pro solidis exilia quaerit.
Definit tamen accurate ac dividit, ex quo
ducta per extentum currit conclusio filum.
Nunc age, iam laudum locus est, Epicure, tuarum:
Cui tua si Logices praesto praecepta fuissent
semper nec nimium tribuisses sensibus et quae
mente capi debent, oculo non iudice et aure
dignosci aut tactu velles, non verba dedisset
saepe sagax natura tibi neque te foret alter
aut prior aut melior. Tu nam discernere verba
a rebus nosti vanasque recidere lites;
tu, quaenam sint in sensus ditione locata,
quaeve affectus iudicio, quae subdita menti,
nosse iubes illum, cui turpe sit, et grave falli.
Quisquis enim de re profert ex nomine solo
iudicium, solido cum corpore comparat umbram
sensibus et qui inconsultis rationis acumen
solum ad materiam noscendaque corpora confert, 346 cf. Lucr. 1, 265; 1, 921; 1, 953; 2, 62; 2, 333; 2, 730; 3, 417; 4, 110; 4, 176; 4, 269; 4, 673; 4, 722; 6, 495; 6, 535; 6, 738 || 348–350 cf. Lucr. 4, 384–385 338 mala] AI AII : male AIII || 340 ab hoc v. deficit AI usque ad v. 346 || 342 servit] AIII2 : constat AII AIII

Previous page

Next page


Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Powered by PhiloLogic