Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Previous page

Next page

-- --


Ergo divino qui nacti munere mentem
prae reliquis nitidam et pulchrae virtutis amicam,
incultas hominum mentes sterilesque miserti
nullo se melius consultum civibus ire
pacto posse rati quam de ratione colenda
si praecepta darent cunctis artemque docerent.
Hanc patrio Graii Logicen sermone vocarunt,
nam logos est illis ipsum, quod sermo Latinis:
Non quod praeceptis linguam formare loquendi
cura sit illius, sed quod nil ducit in actum
sanus homo, nil incoeptat, nil ore profatur,
ni quaedam secum sit mente animoque loquutus.
Quare, si liceat magnis componere parva
(quidni autem liceat, divinae mentis imago
quum sit homo, ut natus forma est specimenque parentis?):
ut summus rerum Genitor quidquid facit extra,
mente gerit verboque creat, foecunda quod ante
omne aevum parit immensae vis intima mentis,
sic homines ita compositi sunt conque parati,
ut summae speciem referant Deitatis et actus
quilibet humanus per verbum mente retentum
exeat et taciti quaedam sit dictio verbi.
Cuncta ut si quis agat secum nihil ante loquutus,
iure neges hominem et quamvis sublime ferentem
ad caelum os videas, quamvis vox atque loquela
blanda hominem sonet, hunc recta amandare rudentes
auritos inter sit ius et pascere faeno,
aut velut ursus sit vinclis caveaque domandus.
Sed quia vix quidquam distat seu prava loquatur 250–255 cf. Lucr. 2, 14; 3, 14–15 || 271 cf. Plat. Tht. 189e; Plat. soph. 263e || 273–274 cf. Ov. met. 1, 85–86 257 nam] AIII2 : quippe AII AIII || est illis ipsum] AIII2 : illis hoc est AII AIII || 262 quare] ac mihi AI

Previous page

Next page


Graser, Giovanni Battista; 1718-1786 (1718-1786) [1756], De praestantia logicae, versio electronica (), 462 versus, Ed. Walser, Isabella [word count] [graser-g-praestantia].
Powered by PhiloLogic