Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 450 --

Oranti apparuisse angelum Lucas testatur: Apparuit illi angelus — inquit — de cęlo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttę sanguinis decurrentis in terram. Hic angelus apparens, dum moestum consolatur, humanam in Domino Iesu naturam ostendit. Alias accedentes et eidem ministrantes angeli diuinam in eo naturam testati sunt. Dei enim Verbum nostra assumpsit et sua non dereliquit, ut in nostris pro nobis ualeret pati et in suis posset nos beatificare. Pro nobis itaque tristatur, pro nobis orat, pro nobis ardenter orando ęstuat et sudat.

Factus — inquit — in agonia prolixius orabat. Hoc est, contentione quadam animi in oratione perseuerabat, ut et tu morte imminente feruentius ores, cupidius ueniam postules Iudici te mox offerendum sciens, qui, quicquid de te statuet, ęternum erit. Sudans autem Dominus sanguinis guttas nemine uerberante, nonne ostendit, quod uolens passioni sese offerat, quod sponte uerberantibus quoque corpus suum subiiciat, ut susceptis uulneribus pro nobis sanguinem huberius fundat et redemptionis nostrę precium tanto plenius persoluat, quanto nos magis diligit? Vna talis gutta satis erat ad eluendum humani generis peccatum, sed ad testandam sui erga nos amoris magnitudinem, quicquid restabat in corpore, dispersit in cruce.

Qualiter autem ab impiis comprehensus fuerit, quoniam a Ioanne accuratius copiosiusque describitur, quid ille dicat, consyderemus.

Sciebat — inquit — et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas sciebat hortum illum, in quem Iesus cum discipulis introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus paradisum intrare non potuit. Cum illis ergo, quibus iam adheserat, ad abyssum inferni festinabat. Capi autem Iesus ibi uoluit, ut pro peccato, quod in paradiso commissum fuerat, satisfacere inciperet in paradiso.

Sequitur: Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et phariseis ministros, uenit illuc cum laternis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.