Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 694 --

Sanctum nominauerat, mox Deum dixit, nequis dubitet Spiritum Sanctum Deum esse.

Hic fuit igitur, qui super apostolos descendens reuelauit eis omnem ueritatem et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte testatur dicens: Quis enim scit hominum — inquit — quę sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et*, quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Vtque a Spiritu Sancto se habere, quod docet, ostenderet: Nos — inquit — non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quę a Deo donata sunt nobis. Quę et loquimur, non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalia spiritalibus comparantes.

Per apostolos igitur Christi Ecclesia Spiritus Sancti dotata est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. In Ezechiele quoque: Deducam imbrem — inquit — in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt. In Zacharia etiam ait: Effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratię et precum. Quęnam sint istę gratię, quę fluenta quiue imbres diuinę largitatis? Illa nempe, quę supra Christum in carne natum requieuisse memorat Esaias dicens: *add.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.