Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 686 --

Vnde et in alio loco ad eum dicitur: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere incede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Fuit etenim uerax in docendo, mansuetus in perferendo, iustus in retribuendo. Illa quoque summi Patris uox est: Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meę. Frequenter autem Deum Patrem ab eo inuocatum in Euangelio legimus. Et ego — inquit — primogenitum ponam illum, excelsum prę regibus terrę. Omnes ergo gentes, omnes populi, qui Christum induistis, plaudite manibus, iubilate Deo in uoce exultationis, quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Magnus in cruce peccata tollens mundi, magnus in inferno captiuos liberans, magnus in sepulchro die tertia resurgens, magnus in cęlo ad dexteram Dei sedens, magnus ubique cum Patre et Spiritu Sancto, omnium potens, omnium rex, omnium Dominus. O immensum diuinę largitatis erga nos beneficium, o inęstimabile donum! Deus homo factus est, et homo factus est Deus, non mutatione naturę alterius in alteram, sed utriusque in unam personam copulatione supramodum mira atque stupenda et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret.

Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant, ueneratur atque collaudatur, dum — inquam — immensa illa et indicibilis celebritas toto cęlo miris plausibus resonante agitur, sancti discipuli a Monte oliuarum Hierosolymam reuersi domique congregati promissum sibi Spiritum Sanctum intentis animis expectabant. Ita enim Lucas in Actibus*corr. ex Actis Apostolorum scribit: Et conuescens pręcepit eis, ab Hierosolymis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.