Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
quem de uiris illustribus inscripsit. Cum enim hic apostolus deliberatum haberet se nihil gustaturum, donec uideat Dominum a morte ad uitam suscitatum, ipsum ei apparuisse atque, ut panem iam comederet, imperasse, quando quidem uoti sui compos sit factus. Cum igitur tot sanctorum testimonia de resurrectione Christi existant, quis adeo duri est
cordis, ut de re tam certa possit ambigere? Ad quam probandam Paulus etiam apostolus
efficacibus admodum usus est argumentis aduersum eos, qui corporum resurrectionem negabant.
Si resurrectio — inquit — mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si
autem Christus non resurrexit, inanis est prędicatio nostra... Denique si Christus non
resurrexit — inquit — adhuc estis in peccatis uestris. Huius igitur
assertionis hęc ratio est: Mors poena peccati est. Si Christus non resurrexit, nondum de poena
peccati redempti sumus atque ita adhuc in peccatis manemus. Ideo ipse Apostolus consequenter
ait: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitię mortuorum. Quoniam quidem per
hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et
in Christo omnes uiuificabuntur. Ad hęc futuram mortuorum resurrectionem seminum
astruit exemplo. Quod seminas — inquit — non uiuificatur, nisi prius
moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta
tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum
proprium corpus. Postremo de corporibus humanis loquens: Seminatur —
inquit — in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in
gloria. Seminatur in infirmitate, surget in uirtute. Seminatur corpus animale, surget corpus
spiritale. Corpus animale uocat Apostolus hoc, quod nunc corruptioni est obnoxium.
Fiet autem post resurrectionem spiritale, id est, simile spiritui, ne corrumpatur. Quam rem
ipse explanat dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale
hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo,
qui scriptus est: Absorpta est mors in
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.