Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 674 --

c redere, in quibus talia signa sequi non uidet. Omnes in Christo unum corpus sumus. Quicquid membra egerunt, ad totum corpus pertinet. Nostrę religionis signa sunt, quę per Christi discipulos facta sunt. Non aliud credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis cauilletur, non merita nunc metimur, sed fidem. Cęterum eadem signa, si spiritaliter interpretentur, quottidie in Ecclesia fieri apparebit. Demonia eiiciuntur, cum per poenitentiam et peccatorum confessionem a diaboli seruitute liberamur. Linguis loquimur nouis, cum gentilium poetarum auribus blandiens eloquium philosophorumque argutias omnia in incertum reuocantium prudenter abiicimus et ad diuinas conuersi litteras de ueritatis disciplina incipimus ratiocinari. Serpentes tollimus, quando hereticorum prauitatem pellimus de Ecclesia, ne uenenum eorum illos, qui sani sunt, inficiat. Mortiferum tunc bibimus, cum peccamus. Sed peccatum non nocet, cum displicet. Septies enim in die cadit iustus, et iusti nomen non amittit, quia cito, cum ceciderit, surgit. Super ęgros manus imponimus et bene eis succedit, quoties uitiis debilitatos ad capessendam uirtutem salubri exhortatione, ut curentur, excitamus.

De Christi autem apparitionibus Paulus quoque ad Corinthios scribens facit mentionem et ait: Visus est Cephę, et post hęc undecim. Deinde uisus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde uisus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissime autem omnium tanquam abortiuo, uisus est et mihi. Petro, nisi quando cum aliis fuit, apparuisse non scribunt Euangelistę, sed hinc discimus. Vndecim autem apostolis uisum semel et iterum in Ioanne legimus, tertio in Marco. Quingentis autem fratribus ostensum credimus Paulo, et eidem ipsi post omnes. Iacobo uero, qui frater Domini appellatus est, apparuisse diuus quoque Hieronymus testatur in eo libello,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.