Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 673 --

agnoscunt. Dixit ergo eis: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Hoc nempe illud est, quod ante dixerat: Docete omnes gentes. Et quomodo baptizare deberent, iam satis eos instruxerat, baptismi nunc explicat uirtutem et credentium meritum, ut ad fidem baptismumque uenire uolentes, quid sibi hęc sacramenta collatura essent, intelligant. Qui crediderit — inquit — et baptizatus fuerit, saluus erit. Quid, si crediderit et non fuerit baptizatus? Respondeo: Iste non baptizatus et iam credens aut uoluit baptizari, et non potuit, aut potuit, et noluit. Si uoluit et non potuit, per puram fidei confessionem saluabitur. Sic enim et latro ad dexteram Domini in cruce pendens saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui non crediderit, condemnabitur. Non dicit: Qui non fuerit baptizatus, quia etiam non baptizati, ut diximus, saluari queunt. Non credentes autem nihil iuuat lauacrum baptismi. Non abluuntur sordes animę nisi per fidei confessionem, quanuis aliquis milies baptizetur. Credenti uero satis est semel baptizari neque iteratur sacramentum istud. Semel enim Christus passus est, ut nos redimeret. Cuius redemptionis gratiam per fidem baptismumque participamus.

Signa autem eos — inquit — qui crediderint, hęc sequentur: In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ęgros manus imponent, et bene habebunt. Credentibus quidem discipulis data sunt signa hęc: de obsessis corporibus per inuocationem nominis Christi demonia eiiciebant; Spiritu Sancto super eos descendente uariis linguis locuti sunt; Paulo uiperę morsus nihil nocuit; Ioannes apostolus uenenum impune bibit; ęgrotos Petri umbra sanauit. Nemo dicat Christianos illos non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.