Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 672 --

quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos ad credentium salutem, dicente ipso Domino: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Ille autem ipsum dat, cuius uerbis consecratus ab iis datur, qui in terra Christi uicem gerunt. Atque hoc ipsos facere iussit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Idem ergo Christus et in cęlo beatos lętificat et in terra credentes pascit et nusquam eos deserit, qui in ipso omnem suam spem ponunt ac collocant. Hactenus Mattheus. Quid his, quę diximus, Marcus addat, nunc uideamus.

Nouissime — inquit — recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobrauit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis, qui uiderant eum resurrexisse, non crediderant. Quadraginta diebus Dominus noster post resurrectionem suam in terra moratus est, ut Lucas testatur. Nouissime igitur, hoc est quadragesimo ipso die undecim apostolis recumbentibus se ostendit. Exprobrat eis pręteritam incredulitatem, ut pręsentem magis constanter teneant credulitatem. Iam enim certissime credebant, sed obiicitur, quod a principio non crediderant neque mulieribus neque duobus illis a castello reuersis, quando et hi et illę se Dominum uidisse nunciassent. Et, si incredulitatis culpa iam per fidem ablata in memoriam reducitur, ut exprobretur, quid — quęso — illis fiet, qui errorem suum pertinaciter fouent, qui Vetus Nouumque Testamentum lacerant et uulgatę*corr. ex uulgate per orbem ueritati resistere audent? Si — inquam — exprobrandi fuerunt, qui non crediderant, qualiter plectendi erunt, qui non credunt uel qui nulla prorsus ratione, ut credant, flecti queunt? Duriora sunt corda eorum corde pharaonis. Fracta est eius duritia in Mari rubro, frangetur istorum in igne inextinguibili. Nihil erit illis miserius, quibus nihil, dum uiuerent, fuit infidelius.

Porro Iesus idem illud, quod alias discipulis suis iniunxerat, etiam nunc ab eis discessurus repetit, ut diligentius curent, quod iterato sermone sibi commendari

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.