Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 668 --

n on martyrio, sed ętate confectum decedisse. Conuenientius autem mihi uidetur, quod Chrysostomus ait in Euangelio Graeco scriptum: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, ut sit sensus: Si eum uolo uiuere, donec ueniam in fine seculi uiuos et mortuos iudicaturus, quid ad te? Non, quod tam diu illum uiuere uellet, sed ut superfluam interrogantis solicitudinem reprimeret. Quid — inquit — ad te quęrere pertinet, quisnam aliorum uitę futurus sit exitus? Tu me sequere! Quare ergo soli Petro reuelatur, quali martyrio secuturus esset Dominum? Hoc in causa fuisse puto, ut per id quoque, quod crucifigendus fuerat, se crucifixi Domini uicarium in terra constitutum cognosceret et non solum gregem sibi commissum pasceret, sed etiam pro illo, pro quo Christus mortuus est, ipse, cum oportuerit, necem subire non recusaret.

Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini uicturum. Vnde dicitur: Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te?

Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel, cum dicit: Si per singula scribantur, innuere uoluit in singulis tantum esse mysteriorum, ut arbitretur mundum capere, hoc est intelligere, non posse libros illos, in quibus ea continerentur. Mundum appellat homines, qui in mundo sunt, more suo, sicut alibi de Christo loquens: In mundo erat

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.