Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 666 --

m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum.

O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique euangelicam fidem approbantibus undique ad eam concurrebant. Sęuiebat aduersum Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et plurimi conuertebantur, citiusque defessa est interficientium feritas quam imminuta interfici non recusantium multitudo. Nequaquam tam grandis martyrum numerus in una Ecclesia fuisset congregatus, nisi id uerissimum esse certissime scirent, pro quo amplectendo et tormentorum cruciatum et uitę pręsentis usum magno animo contempserunt. Petrus ergo sua morte clarificaturus erat Deum, quia mortis eius cognita causa maius incitamentum fuit hominibus ad credendum quam cum uiuus prędicaret. Verbis enim docere, quodcunque libuerit, facile uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.