Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qui tunc de eiusmodi regno est eiectus, cum gentes conuersę unum uerum Deum colere coepere. Et ego — inquit — si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Exaltatus in cruce, exaltatus in resurrectione, exaltatus in ascensione traxit ad se sanctos patres de tenebris, gentiles de errore, Iudeos de expectatione, sed illos duntaxat Iudeos, qui eum, quem in Lege promissum expectabant, uenisse crediderunt. Omnia ergo traxit ad se, quia ex omnibus partem aliquam saluauit. Et nunc quoque trahere non cessat. Vim ergo ingerit, inquies? Nequaquam, sed bonum illud, quod per nos efficere non possumus, ipso adiuuante operamur, ipso trahente exequimur. Hinc iam Domini nostri cum discipulis conuersationem, qua paulo ante, quam ab impiis supplicium pateretur, uti uoluit, erit nobis operęprecium consyderare. Ante diem festum Paschę (ut in Ioanne legimus) sciens Iesus, quia uenit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, Pascha cum discipulis celebraturus hęc dicit. Sed quomodo ante diem festum Paschę, [ERROR: no reftable :]
Quęstio
cum Mattheus dicat: prima die azimorum, et Marcus: primo die
azimorum, quando Pascha immolabant; et Lucas: Venit autem dies azimorum, in qua
necesse erat occidi Pascha. Prima autem dies azimorum quartadecima dies mensis primi
est (ut Hieronymus ait), quando agnus immolatur et luna plenissima est et fermentum abiicitur.
Intelligendum ergo, quod Ioannes iuxta uulgarem locutionem diem uocauit solis ortum. Alii uero
Euangelistę secundum Iudeorum ritum a uespera ad uesperam diem dixerunt. Licet igitur diuersum
aliquid sonent uerba, idem tamen tempus designant. In uespera itaque quintę ferię coena hęc
facta est, et in eadem hora Christus captus. In uespera uero sextę ferię crucifixus, ut et
typicum et uerum agnum uno die immolatum fuisse sciamus, alterum in initio, alterum in fine.
Vel fortasse uerior est Burgensis sententia, qui huius quęstionis nodum ita soluit, ut dicat
iuxta antiquam Hebreorum consuetudinem duplicem tunc decimam quartam lunę occurrisse, et in
prima quidem Christum perfecisse uetus sacrificium nouumque
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.