Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 438 --

sequentibus, quos pertimuisse feruntur neque tunc aliquid in illum moliri ausi.

Cęterum, si ista, quę dicta sunt, iuxta tropologiam consyderabimus, inueniemus nostris quoque temporibus non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est — Apostolus inquit — quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem de templo hoc speluncam latronum facimus, cum malis cupidinibus cor nostrum implemus et, ubi habitare Deum oportuit per continentię cultum, ibi per carnis lasciuiam diabolum admittimus. Tunc autem flagellat nos Dominus, cum aduersis urgemur, ut non ea, quę nobis, sed quę Deo placita sunt, sequamur.

Iudei ergo minus perpendentes mirabilia Domini nostri et iniquo admodum animo ferentes ab eo se tam ignominiose de templo eiectos, rursum in necem eius inter se consultant, rursum eum perdere decernunt, a quo erant saluandi, si quicquam mentis sanę habuissent. Cum igitur (ut Mattheus, Marcus et Lucas referunt) proposuisset eis parabolam de colonis uineę, qui domini uineę seruos uerberibus affecerunt filiumque occiderunt extra uineam eiectum, et intulisset: Veniet dominus et perdet colonos istos, et dabit uineam aliis; utque apertius dicta intelligerent, subiunxisset: Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos.

In quo quidem ostendit nihil se timere uim insidiasque illorum, quando, quod illi inique moliebantur, hoc ultro ipse passurus aduenerat, ut pro peccatis omnium satisfaceret. Vnde et clamabat (sicut in Ioanne est scriptum): Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Mundi princeps erat diabolus, cum late in omnes idolatras regnaret.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.