Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 660 --

quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi, sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim sanctorum alia erit claritas stellarum, alia solis et lunę. Diuersa merita diuersitatem efficient pręmiorum, non temporum. Nam omnium una erit ęternitas uitę, unum denarium accipient, tam qui parum, quam qui multum laborarunt, ut semper omnes beati sint, non pari remuneratione, sed ęquali perennitatis conditione. De aliis pręterea dicitur: Trahentes rethe piscium, de Petro autem, quod traxerit illud in terram piscibus plenum. Vbique Petro datur principatus. Simul piscantur, simul trahunt, sed ille trahit in terram, in qua stabat Christus. In aliis enim eadem fides, eadem spes, quę in Petro erat, sed Petrus magis incaluerat ardore charitatis. Habeat aliquis fidem, habeat spem, nisi cum his iunxerit charitatem, nunquam ad immortalitatis beatę pręmia poterit peruenire.

Sequitur: Vt ergo descenderunt in terram, uiderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Verbum caro factum iste piscis fuit. Descendit de cęlo, natauit in nostrarum miseriarum mari, laborum iniuriarumque amaritudinem pertulit, et summi erga nos amoris igne succensus in ligno crucis assari et mori uoluit, ut nos corporis et sanguinis sui uitali pasceret alimento. Ideoque et panis est, de quo dixerat: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Antequam discipuli quicquam gustassent, dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest, ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera, quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus.

*corr. ex pręhendidistis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.