Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 657 --

tentationum imperat, et omnes procellę uertuntur in tranquillitatem. Si persecutores sęuiant, si aduersa mundi premant, omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Nihil enim sibi nocere posse intelligunt pręter peccatum, nihil prodesse pręter uirtutem. Et cum huiusmodi sententię sint, neque aduersis franguntur neque prosperis insolescunt, terrenisque rebus contemptis, quia fluxę atque fragiles sunt, ad acquirenda cęlestia et ęterna toto animi affectu feruntur. Tales iam ipsi discipuli erant, quibus iterum manifestatus est Iesus.

Erant — inquit — simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Canna Galileę, et filii Zebedei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Symon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt nauim. Et illa nocte nihil prehendiderunt. Symon Petrus primus nominatur, primus ad piscationem accedit, ut, qui ad apostolatus principatum diuinitus eligebatur, ante etiam quam cęteri ad piscationem hominum exiret. Primus enim Hierosolymis uerbum Dei prędicari coepit. Hunc reliqui discipuli sequi debebant. Ideo dicunt: Venimus et nos tecum. Sed nocte illa nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane — inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem.

Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Quare hic interrogat, cui nihil est occultum? Primo, ne statim noscatur ab eis, deinde, ut responsum elliciat, cuius occasione ad id, quod intendebat, perueniat. Cum enim interrogasset, nunquid pulmentarium habetis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.