Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 655 --

dicit Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum resurrexisse a mortuis non credebat.

Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent eadem in die Iudicii ipsum ostensurum incredulis atque impiis, ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse ingratos intelligant iusteque cum illis, qui ad sinistram erunt, computari, ut ab eo damnentur, a quo saluandi erant, si credidissent. Iusti uero uidentes ea in Christo, per quę liberati et saluati sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę pulchritudo, ubi fidelis militię pręclara testimonia fulgebunt. Plus decoris erit in illis membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles, creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter *corr. ex a deo

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.