Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
c rediderant. Deinde misit, propter illos, qui credituri erant. Et quoniam Spiritum a Patre promissum dixerat, ne eum a Patre tantum procedere putaremus, insufflauit, ut a se quoque ipsum procedere doceret. Ad hęc etiam, ut cum Deo Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum autem a morte peccati suscitatis opus fuisset cognoscere tanti beneficii autorem, missus est spiritus instruens ac suggerens omnia his ipsis, per quos alii docendi erant. Insufflauit igitur Christus, ut in peccato mortuos a morte liberaret. Misit, ut liberatis se notum faceret et per sui notitiam usque ad Patrem, qui in cęlis est, perduceret. Nemo enim ascendit ad Patrem nisi per Filium. Hic est uia, per quam ad cęlum itur. Hic est uita, per quam uiuitur in ęternum. Postquam — sicut diximus — in medio apostolorum uenisset Dominus et insufflasset et, quę
scripta sunt, exequeretur, subdit Euangelista et ait: Thomas autem, unus ex duodecim,
qui dicitur Didymus,* non erat cum eis, quando uenit Iesus. Aberat nempe Thomas,
quando uenit Iesus. Affuit autem, quando duo illi ab Amaus reuersi inuenerunt — sicut Lucas
ait — undecim congregatos. Atque ita Ioannis Lucęque a uero non discrepat narratio, cum facile
appareat Thomam ipsum paruo temporis momento secessisse atque abeunte Domino redisse.
Sequitur: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi
uidero in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam
manum meam in latus *corr. ex Dydimus
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.