Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 650 --

a nte tempora Deus erat et in tempore homo factus Deus esse non desiit.

Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem terram effuso desperabat.* Sequitur: Et prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Eleganter in his Euangelicę obseruationis ordo exprimitur. Pręcedit enim prędicatio, prędicationem sequitur poenitentia, poenitentiam remissio. Quomodo crederent, nisi esset prędicatum? Quomodo poenitentiam agerent, nisi credidissent? Quomodo denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent? Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et cum ab eo deuient, eorum poenitentia non proficit ad ueniam. Oportebat igitur prędicare, sed in nomine Domini, qui potest ignoscere et peccata delere.

In omnes genets — inquit — incipientibus ab Hierosolyma. Et in his, ut mihi uidetur, dictis ordo seruatus est saluandorum. Iudeis non credentibus gentes crediderunt. Iccirco prius nominantur gentes, deinde hi, quibus prędicari est coeptum. Sic enim et apostoli, cum a Iudeis repellerentur, dixerunt: Vobis prius oportuit prędicari uerbum Dei, sed quoniam uos eo indignos facitis, ecce conuertimur ad gentes.

*corr. ex disperabat

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.