Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
obduratis, dum Messiam expectare absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo conuiuio, in quo turbam paucis panibus Dominus ipse saturauit, sed apostoli reliquias collegerunt, existimo fuisse significatum. Post porrectas reliquias dixit ad eos: Hęc sunt uerba, quę locutus sum ad uos, cum
adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quę scripta sunt in Lege Moysi et
prophetis et psalmis de me. Sufficiebant ad fidem resurrectionis faciendam pręmisa
argumenta, uoluit tamen etiam Scripturarum autoritete illa roborare. Hęc sunt —
inquit — uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum; hoc est, cum
essem passibilis et mortalis, sicut nunc estis uos. Tunc a me didicistis, quia impleri oportet
Scripturas, in quibus de me fuit prophetatum. Quomodo ergo perfidi Iudei Moysi uel prophetis
uel psalmis credunt, si eum negant, in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut
quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in
miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc
mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit, qua prophetarum mentem
moueret, ut talia de ipso diuinarent futura? Aut si necdum natus id potuit, dicant, cui unquam
magorum hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot ante seculis est
prędicatum, aliquid supra magos fuisse, et eundem credendo adorent, qui et *corr. ex
presentem
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.