Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 643 --

disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio deditis, sed discendi cupidis, ut, cum didicerint et crediderint, in illis sibi habitaculum paret, dicente Ioanne apostolo: Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.

Et appropinquauerunt — inquit — castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis agnoscendum exiberet.

Sed cum Christus ueritas sit, quomodo [ERROR: no reftable :] Questio finxit se longius ire? Fingere enim est aliud exterius ostendere, aliud interius in mente habere. Hoc autem genus mendacii est. Ex quo datur intelligi nequaquam omnem fictionem mendacium esse aut peccatum. Finguntur parabolę, ut aliud dicatur et aliud intelligatur. Finguntur apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo gestu significet ipsos, qui adhuc suspenso animo erant, a fidei perfectione abesse. Eorum tamen infirmitati prospiciens excitauit in illis sui amorem, ut ipsum transeuntem secum manere rogarent.

Et coegerunt — inquit — illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. Coegerunt illum, ait Euangelista, ut eos sugillet et carpat, qui, *corr. ex tenaicus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.