Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 436 --

Domini, rex Israhel. Osanna in excelsis! Osanna autem »salua nos« interpretatur. Hoc angebat phariseos, et aiunt: Videtis, quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post eum abiit. Quid inuidetis, miseri, aut quid admiramini, si mundus post eum abiit, per quem factus est mundus? Quid liuore pleni et mente atque intellectu uacui ad ipsum accedentes (ut Lucas ait) dicitis: Magister, increpa discipulos tuos! Quomodo supprimere magistri sui laudes discipuli potuerunt, qui uera docuit, qui salutaria pręcepit, quem tot mira fecisse nouerant? Accipite ergo, ut magis doleatis, ueri magistri responsum. Dico uobis — inquit — quia, si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Vis nosse, infidelis pharisee, quomodo hi tacuerunt et lapides locuti sunt? Gentibus Christum euangelizabant et ab impiis interempti conticuerunt. Sed gentes, quę pro diis lapides colebant ad uerum Deum per apostolicam doctrinam conuersę Christum, Dei filium, confiteri coeperunt. Potens enim erat Deus de lapidibus istis suscitare Abrahę filios. Itaque primi facti sunt nouissimi et nouissimi primi, ad nuptias ueri sponsi aqua mutata est in uinum et aurum obrizum uersum est in scoriam.

Duritiam cordis uestri piissimus Dominus lachrymis prosecutus est et uastationem urbis uestrę prędixit futuram. His enim, quę diximus, idem Euangelista subiungens ait: Videns ciuitatem fleuit super illam dicens: Quia, si cognouisses et tu, et quidem in hac die tua, quę ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Debuit profecto Iudeorum peruicatiam uel poenę denunciatę certissimus euentus confringere. Talia quippe cuncta eis postea accidisse Iosephus in historia locupletissimus testis est. Et ne ipsi quidem negant per Vespasianum et Titum, Romanorum duces, euersam fuisse Hierusalem, per Hadrianum instauratam. Eos uero et adhuc cernimus patria extorres incertis sedibus per orbem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.