Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 634 --

sicut quibusdam contigisse ex ingenti animi lętitia in historiis legimus. Iesus ergo se cęlat et cum ea loquitur, donec ex uerbis ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum [ERROR: no reftable :] Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum, qui uere Dominus erat, quanuis nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum uoluit hac compellatione magis honesta, quam quę hortulano conueniret.

Dic mihi — inquit — ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quid ais, Maria? Vnde tantum animi concipis, tantum assumis confidentię? Si in domo Caiphę, si in prętorio Pilati, si in regia Herodis positum audisses, auderesne eum tollere? Auderes, opinor, et in mediam armatorum militum cohortem irrumperes nimii amoris accensa ardore uitęque contempo periculo eum tollere tentares, qui tibi uita charior erat, quem cum lachrymis quęrebas et, nisi illo inuento, conquiescere non poteras. Quod si eum — ut putabas — mortuum tibi alicunde rapere posses, non solum unguento, quod paraueras, unxisses, sed etiam totum lachrymis lauisses et eum amplexans osculari non cessasses atque inde collectum domi tuę collocasses, non ante ab eo discessura, quam aut ille uiuus resurgeret aut ipsa mortem oppeteres, nolens ne a mortuo quidem seiungi, a quo uiuo Martha etiam sorore reclamante separari nequibas, ut illam in ministerio adiuuares et a pedibus eius recederes. Quod si cum uiuo semper uiuere totis affectibus cupiebas, quomodo cum mortuo mori nolles? Consyderate, quęso, fideles animę, tam admirandum in Maria charitatis ardorem et ab

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.