Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 633 --

suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat.

Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus est. Sed quare ab angelis non quęsiuit, quid factum esset de corpore? Quare prius quam quęsisset, [ERROR: no reftable :] Quęstio conuersa est retrorsum? Vel quia satis putauit indicasse,* cur fleret, uel illis cunctantibus proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti occurreret, quem de ipso, quem quęrebat, interrogaret. Vel quia angeli ipsi, dum cum ea sedentes colloquuntur, uiso post tergum eius Iesu stante, officii gratia assurrexerunt, conuersa sit, ut uideret, quisnam esset, quem angeli uenerati sunt.

Conuersa igitur retrorsum et ipsa quidem uidit Iesum, sed nesciebat, quia Iesus esset. Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc terrena et mortali uelatus. Angeli pręterea nouerant Iesum resurrexisse, illa ignorabat, sed corpus alio translatum putabat. Cumque huiuscemodi opinione decepta mortuum quęreret, uiuum non agnoscebat.

Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quęris? Credidit eum audisse, quid ipsa angelis respondisset, ideo, quare fleret, tacuit et, quem quęreret, indicauit. Iesus autem differebat se illi statim manifestum facere, ne mens mulieris, quę nimio dolore affligebatur, in repentinum gaudium effusa contrariaque passione illico oppressa extingueretur, *corr. ex iudicasse

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.