Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 625 --

quare inermes armati non comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere! Milites ergo, quibus nihil est auro argentoque charius, accepta pecunia fecerunt — inquit — sicut erant edocti. Et diuulgatum est uerbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem; apud incredulos utique, non apud Christi fideles. Quicunque enim Christo non credunt, procul a ueritate absunt, quia Christus ueritas est. Hactenus de resurrectione Domini explicata est Matthei narratio. Quędam autem, quę hic prętermittit, Marcus retulit.

Ait enim: Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Marię Magdalenę, de qua eiecerat septem demonia. Illa uadens nunciauit iis, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Et illi audientes, quia uiueret, non crediderunt. Qualiter autem Marię Magdalenę se ostenderit Dominus, Ioannes plene luculenterque describit. Prius ergo Marię soli ad monumentum apparuit, deinde aliis mulieribus in uia. Mulieri igitur peccatrici, cum surrexisset, quamprimum sui uisendi copiam fecit, ut se propter peccatores uenisse ostenderet. Et illa tamen, quę ardentius Dominum quęrebat, digna fuit, ut prior inueniret atque eius resurrectione citius consolaretur, cuius nece magis quam alię* angebatur. Ideo autem de illa septem demonia eiecta fuisse ait, ut nemo de Dei misericordia desperet. Hęc enim, quę nequioris uitę merito demoniorum domicilium erat, ad poenitentiam conuersa prima uidit domini resurgentis gloriam, et quę mancipium fuerat diaboli, facta est apostola Christi. Infelix Iuda, si poenitens non *corr. ex alie

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.