Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 434 --

Postquam enim Saluator noster excusauit pium mulieris negocium ac, ne illi molesti essent, pręcepit commendans opus eius, quia, quo animo peractum fuerat, sciebat, Iudas improbus de medio coapostolorum suorum se proripiens abiit (ut Euangelistę*corr. ex Euangeliste aiunt) ad principes sacerdotum: Quid — inquit — uultis mihi dare, et ego uobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Exinde quęrebat opportunitatem, ut eum traderet. Abiisti, Iuda nequissime, non inuitatus, non coactus, sed sponte exiens de sanctorum consortio, de collegio fratrum. Abiisti ad sacerdotes tui simillimos, impios atque crudeles, ut eum sacerdotem tradas eis in mortem, qui totum mundum uenerat de morte liberare peccati. Triginta argenteis uendidisti magistrum tuum, Dominum omnium, cęli terręque Conditorem! Christum ergo Iesum, Dei filium, minoris pręcii ęstimasti quam unguentum illud, quod in eius unctione dolebas consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum sceleris, quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires.

Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Quare hoc? Nempe, quia (ut idem ait) multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Lazarum occidere cogitauerunt; quasi uero Iesus ipse, qui suscitauit mortuum, suscitare non possit occisum et iterato miraculo plures etiam conuertere ad sui credulitatem. Cęterum nequaquam egerunt, quod cogitarant. Et tamen, quasi qui egissent, sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.