Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 611 --

uicerit. Denique in omnes diuiditur, omnibus dispensatur, quicquid unius partum est uirtute.

Quoid si congiariorum, quę permanere nequeunt, largitionem tanto plausu* suscipere plebs ipsa consueuit, quanto magis nos exultare conuenit donatos munere beatitatis ęternę, quam nobis Dominus noster, mortis diabolique uictor, largitur; Nihil est eius uictoria gloriosius, nihil eius liberalitate profusius. Perieramus, nisi ipse uicisset. Serui tenebrarum fuissemus, nisi nos ille uindicasset in lucis perpetuę libertatem. Gratias tibi agimus, Christe**, quia per te de maledictionis antiquę iugo redempti sumus. Gratias tibi agimus, quia per te ab inferis reuocati ad cęleste regnum transferri coepimus.

Mors ipsa, quę poena nobis erat peccati, coepit esse ianua felicitatis. Per hanc ingredimur ad uitam, non ad hanc corruptibilem et caducam, sed ad incorruptibilem et sempiternam. Ad quam quibus gradibus quibusue passibus peruenitur, nosse poterimus, si ea, quę in Euangelio relata sunt, exterius interiusque consyderemus.

Etenim Saluator noster ac Dominus, cum in cruce pendens expirasset, relicto corpore creditur ad inferos penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et ipsi resurgerent cum corporibus nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex plausus **corr. ex Christę

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.