Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
agnoscere. De qua illorum immanitate atque perfidia — sicut in Esaia est scriptum — conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his, quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti. Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et
surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi
spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui,
ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee
prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus.
Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit,
ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut
acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens:
Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne
consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod
his adiungit: Ego quoque — inquit — in interitu uestro ridebo et
subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et
tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito
Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum
tempore pręterit et cum uitę
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.