Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
trigesimo: Quoniam tu es protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum. Expirantem uero prędicat Esaias dicens: Iustus perit, et non est, qui cogitet, et uiri misericordię colliguntur, et non est, qui intelligat. Iusto nanque moriente fideles, qui prius mortui erant, reuiuiscunt dicentes cum propheta: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua uiuemus in gentibus. At hoc increduli Iudei non intelligunt. Excęcauit enim eos malicia eorum et tenebrę, quę suspenso in cruce Domino factę sunt, ceciderunt super corda eorum, ut non sit in eis, qui intelligat. Expirante autem Domino et alia secuta sunt miracula: uelum templi scinditur, terra tremit,
petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, multi ex mortuis resurgunt. Quibus uisis centurio
alienigena et qui cum eo erant conuertuntur. In Aggeo propheta loquentem audimus Dominum:
Adhuc modicum, et ego mouebo cęlum et terram. Cęlum igitur mouit, quando sole
obscurato tenebrę factę sunt. Terram mouit, quando eam uibrare compulit. Veruntamen et hęc et
reliqua tunc contigerunt, ut Iudeorum perfidiam duritiemque testarentur. Obtenebrata enim sunt
eorum corda Sole iustitię angustias patiente. Velum templi scissum est, et ferreum illorum
pectus non est scissum ulla pietate. Terra mota est, illi in perfidia immobiles perstitere.
Petrę scissę* sunt, illi petris omnibus duriores permansere. Monumentis apertis mortui
surrexerunt, illi de monumento scelerum suorum surgere neglexerunt. Centurio gentilis cum sua
cohorte Filium Dei confitentur, ut gentes contemptis idolis Christum suscepturas significarent
et tamen Iudeos a perfidię obstinatione non recessuros. De illis, qui in passione Domini
surrexerunt, arbitror in Esaia fuisse prędictum: Expergiscimini — inquit —
et laudate, qui habitatis in puluere, quia ros luminum ros tuus. Ros quippe sanguinis
Christi illuminat credentes et in peccatis mortuos per poenitentiam reuocat ad uitam. In
Ezechiele quoque habetur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos *corr.
ex scisse
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.