Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 603 --

sed ei, cui sorte obuenisset, cessere.* Vide, quam bene consonent, quam apte quadrent Euangelio Prophetę uerba, et nihil casu gestum puta, quicquid de Christo ante fuit prędictum. Iccirco autem plurima de illo prędicta sunt, ut per ea, cum euenerint, Messiam agnoscamus. Quęnam igitur stulticia est alium uenturum expectare, in quo nihil aliud cernere possis, quam quod in isto uides?

Stabant iuxta crucem - ut Ioannes tradit — Iesu mater eius, et Maria Cleophę, et Maria Magdalene.** Videns — inquit — Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Se de illa carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus.

Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut Euangelistę tradunt. Prędixit autem futurum Amos propheta dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol in***** meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Hora nona — inquiunt Euangelistę — Iesus clamauit: Hely, Hely, lamazabathani, ut se illum probaret, qui olim in psalmo vigesimoprimo locutus est: Deus, Deus meus, respice in me,

*corr. ex cęssere **corr. ex Magdalena ***corr. ex Martien ****corr. ex ipse *****add.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.