Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
perfusa. Et ipse pendens in ea stetit inter latrones perditissimę uitę obscuritate adumbratos. Post eum secuti sunt ruffi cruore martyres doctoresque uarietate scientię pręditi, et monachi castitatis candore nitentes. Quibus in Euangelio dixit: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro Iesus ne inter tormenta quidem clementię suę oblitus, dum pendet in cruce — ut Lucas
testatur — dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante
docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam
confirmat exemplo, perficiens opere, quod faciendum uerbis pręceperat. Hanc Christi erga
inimicos charitatem figurabant: Ioseph fratribus beneficia conferens, a quibus uenditus fuerat
in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum
coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli*corr. ex Saule
semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui,
regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros,
qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit
et illęsos**corr. ex illesos
incolumesque dimisit. Pro inimicis
rogaturum Iesum prędixit Esaias: Ipse — inquit — peccata multorum tulit, et
pro transgressoribus rogauit. In Hieremia ipsum Patri dicentem audimus:
Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et auerterem
indignationem tuam ab eis. Idem in psalmis: Pro eo, ut me diligerent,
detrahebant mihi, ego autem orabam, reddens uidelicet pro malo bonum. Quam autem
ardenter orauerit, fletus et clamor fuit indicio***corr. ex inditio
dicente****corr. ex dicentes
ad Hebreos Apostolo: In diebus
carnis suę preces supplicationesque ad eum, qui possit eum saluum facere a morte, cum clamore
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.