Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 599 --

e st Ecclesiam suam, et inebriatus uino charitatis nudus dormiuit in cruce, a Cham irrisus quidem, sed a Sem et Iapheth, minoribus natu liberis, reuerenter habitus atque contectus. Hos euigilans benedixit, illum uero perpetua seruitute damnauit, ut infideles Iudei, filii Cham, diaboli serui sint, et qui Euangelio credunt, gaudeant libertate, qua ipsos Christus liberauit. Idem Dominus Isaac noster fuit, quem pater in holocastum, ut Deo obediret, offerre uoluit. Sed pro Isaac aries est immolatus. Caro enim et humanitas Christi passa est, diuinitas a passionibus procul fuit. Idem serpens noster ęneus fuit, quem Moyses ad Terram promissionis proficiscens in ligno suspendisse fertur. Quem a serpentibus icti cum aspicerent, sanabantur. Qui ergo a diaboli morsibus curari cupit, corde et animo aspiciat Christum in patibulo pendentem, et sanus euadet. Eius enim liuore — ut Esaias ait — sanati sumus.

Hic propheta ipsum talia tandem passurum uidens uaticinatur et ait: Non est species ei neque decor, et uidimus cum, et non erat aspectus, et desyderauimus eum despectum et nouissimum uirorum, uirum dolorum et scientem infirmitatem. Denique ait: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra... et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Et quid dicitur? Propter scelus populi mei percussi eum. Ac ne inuitus accessisse ad passiones uideretur, oblatus est — inquit — quia ipse uoluit. Passus est enim, ut pro nobis satisfaceret, factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam donaret et erreptos diabolo Deo redderet. Merito tamen interdum de Iudeorum impietate conqueritur, quia odio in eum commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia legitur. Sicut enim sagittarius cuncta sua iacula ad scopon dirigit, ita Iudei omne iniuriarum genus ei soli nitebantur inferre. Vnde ipse in psalmis conquestus est dicens: Conculcauerunt me inimici mei... omnia consilia eorum in malum. Et in alio psalmo: Multiplicati

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.