Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 431 --

Sequitur: Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Quem eum? Qui in se credentes saluare uenerat, qui uiam uitę mortalibus monstrabat, qui peccata dimittebat. Quem eum? Qui morbo affectos curabat, mortuos ad uitam reuocabat, demoniis imperabat. Tam ergo cęca inuidia est, ut nec Deum timeat nec hominum bene facta penset. Odit amandos, odiendos amat. Peruerso ducitur iudicio, dum neminem sibi pręferri patitur.

Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur.

Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit Bethaniam. Ibi fecerunt ei coenam — inquit — et Martha ministrabat. Maria autem, soror eius, accepit libram unguenti nardi pistici, preciosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti. Idem dicere uidentur Mattheus et Marcus, Ioannes aliud. Hic enim ait: pedes unguento perfusos, illi: caput; hic: ante sex dies Paschę, illi: ante biduum; hic: in domo Marię et Marthę, illi: in domo Symonis leprosi.

Quas ob res non parua inter Euangeliorum interpretes dissensio est. Origenes sensit operis huius tres mulieres fuisse autrices: unam, de qua scripserunt Mattheus et Marcus, alteram, de qua Lucas, aliam, de qua Ioannes. Hieronymus quoque aliam fuisse censet, quę iuxta Mattheum et Marcum unguento perfudit Domini caput, aliam, quę iuxta Ioannem unxit pedes et capillis extersit. Ambrosius posse *add.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.