Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 592 -- Dominus in psalmis: Insurrexerunt — inquit — in me testes
iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sibi enim, non aliis nocet, qui falsa loquitur,
iuxta illud: Os, quod mentitur, occidit animam. Rursum ait: Exurgentes
testes iniqui, quę ignorabam*, interrogabant me, et retribuebant mihi mala pro bonis;
hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque
conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi
talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli
alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent.
Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant
enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore,
innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant,
afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et
eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini
in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a
uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum:
Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio faciem meam. Et
rursum: Tanquam
prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt
capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota
die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam
ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii
Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem
reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam
regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit
figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę
poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam.
*corr. ex ignorabant
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|