Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 591 --

r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud impleret in Esaia dictum: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et iterum: Vias eius uidi — inquit — et sanaui eum, et reduxi eum. Trinam ergo negationem fletu poenitentię Petrus deleuit. Et tu, qui Domino reconciliari cupis, Petrum imitatus ablue lachrymis trini generis peccatum: cogitationis, uerbi et operis. Audi Prophetam dicentem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Si cum lachrymis ueniam petieris, respondebit Dominus, sicut respondit Ezechię regi: Audiui orationem tuam, uidi lachrymas tuas*, et ecce sanaui te.

Cęterum, antequam Petrus tertio negasset, Iesus a pontifice de sua doctrina interrogatus — ut Ioannes tradit — quid me interrogas, respondit, cum palam docuerim et in occulto locutus sum nihil. Tunc unus ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere.

Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Et iterum *corr. ex lachrymam tuam

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.