Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
iudicent et condemnent, qui Dei Filium despexerunt. In Esaia quoque locutus est Dominus: Brachia mea populos iudicabunt, id est apostoli, qui primaria membra Ecclesię sunt, cuius caput Christus est. Deinde ad Petrum loquens: Symon — inquit — ecce Sathanas expetiuit uos,
ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu
aliquando conuersus confirma fratres tuos. Quibus uerbis uniuersa quidem consolanda
est Ecclesia. Sęuiant igitur infideles, persequantur, urbes, agros regna Christianorum
occupent, toti terrarum orbi imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter
turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus concuti quassarique poterit,
euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in
terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio:
Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos
breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo
credunt, uocet electos. Qui si usque in finem permansuri sunt, Petri fides Christique, Dei et
Domini nostri, religio in finem usque perseuerabit. Et tunc demum reliquię quoque Israhel ad
Christum conuersę saluę fient. Quanuis igitur toti terrę gentes dominentur Machumetanę, semper
extabit hęc uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Et hanc unam, quam orbi imperans
Romanorum potentia delere nequiuit, nec Turcarum quidem uis delebit. Plus multo uirium habet
unica Christi pro Petro facta oratio quam omnium hominum in aduersum tendentium conatus. Bono
animo estote, fideles, nec uos terreat, quod inimici uestri terram occupent, uos seruitute
premant, spolient, trucident. Non sunt condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam,
quę reuelabitur in uobis. Vos enim terra relicta cum Christo Domino occupabitis cęlum. Illi
autem momentaneo isto dominatu parumper usi ad ęternos descendent cruciatus in infernum.
Porro, fidei sacrę in Christo credentium perpetuitatem in hoc seculo futuram — in alioenim non
erit fides, sed fidei retributio — Scriptura quoque
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.