Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 572 --

Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo.

His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro suscepta nec minus plene in Veteri Instrumento prędicta* quam in Nouo exibita recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus.

Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti, pręmittit duos ex discipulis, asinam et pullum sibi adduci iubet, ut super iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob patriarcha, cum de Christo nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam ex Iudeis non pauci credidissent, sed ex gentibus longe plures. Ob hoc puto tres alii Euangelistę pulli tantum fecerunt mentionem, de asina uero tacuerunt. Subsequenter in Euangelio dicitur: Euntes autem discipuli fecerunt, sicut pręcepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum. Et posuerunt super eos uestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Dicat nunc fatuitas infidelium Iudeorum, quis unquam regum sic urbem eorum introierit, sicut pręuidit propheta?

*corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.