Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 429 --

ieiunanti, cauillantur comedentem, et dum uitiis suis fauent, uirtutis cultores linguę procacitate lacessunt. Hinc est, quod Iudei nullo placati Christi miraculo, murmurabant de illo — Ioannes ait — eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Non satis ergo illis fuit, quod ipsi non crederent, alios quoque, ne illum confiteantur, propositę poenę terrore coercebant.

Post hęc, quia nihil in eo accusatione dignum inueniunt, etiam leuissima quęque, ut carpant, perquirunt. Etenim scribę et pharisei, ut Euangelistę tradunt, notabant discipulos eius, quod seniorum traditiones non seruarent. Non lauant manus — inquit — quando panem manducant. Quasi quicquam uero iuuet manus mundare et animum uitiis gerere inquinatum. Recte itaque audiunt, quod ipsi potius parentes suos non honorando mandatum Dei transgrediantur, et id quidem multo maius crimen esse quam transgredi mandatum seniorum. Videbant igitur paleam in oculo alieno et in suo trabem non uidebant, collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant.

Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei — ut Ioannes ait — collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.