Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 565 --

nix. Apparuit circa eum Moyses et Helias... Apostolos uero lucida operuit* nubes. Audierunt uocem Patris de nube dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum audite. Exterriti in faciem proni cadunt, subleuati a Domino errigunt se et circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum.

Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari.

Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo aliquis putasset. Huc accedit, quod nemo coram Moyse prę timore in faciem collapsus dicitur, sicut apostoli coram Christo. Alia enim lux solis, alia stellarum.

*corr. ex opperuit **corr. ex complacuit

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.