Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 562 -- cęlum
ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię,
unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui
nesciunt in urbem pergere, hoc est, in Ecclesiam Christi et collegium sanctorum. Huius
urbis duodecim portę in Esaia et in Apocalypsi Ioannis numerantur, quę sunt duodecim apostoli.
Per eorum quippe doctrinam nos intrare in Ecclesiam oportet, cum Spiritus Sanctus dicat:
Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. In Lege enim
simulachra ueritatis et umbrę, in Euangelio ipsa ueritas, quę ad paradisum, qui ueteribus
clausus fuerat, perducit credentes. Iccirco Dominus magis diligere dicitur portas Syon, in
quibus est ueritas Christi in carne apparentis, quam tabernacula Iacob, in quibus erant figurę
et promissiones Christi uenturi. Hoc ipsa Ecclesia in Ecclesiastico confitetur dicens:
Ego mater pulchrę dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctę spei. Hoc
idem sanctus Dauid in psalmis testatur et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in
habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic
habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque
ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta
dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras
portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit
— et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem
et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab aduersariis destrui possit, idem propheta affirmat
dicens: Respice Syon, ciuitatem solennitatis nostrę! Oculi tui uidebunt Hierusalem,
habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Nec auferentur claui
eius in sempiternum. Ecclesia Dei primum est Syon, id est specula, quia sperando bona
futura contemplatur. Deinde Hierusalem dicitur, id est, pacis uisio, cum bonis ipsis, quę
sperauerat, Deum uidendo fruitur, pro laboribus quietem, pro *corr. ex
consumationem
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
|