Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 543 --

m itti in ignem ęternum et diuitis purpurati miserrimam subire sortem, qui sepultus in inferno frustra Lazari mendici in sinu Abrahę feliciter quiescentis implorauit opem. Quanti autem meriti pauperes isti, de quibus locuti sumus, apud Deum, qui eos elegit, fuerint, operęprecium est audire.

Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et gentilium deos deasque colentium et hereticorum uanis sophismatum argutiis ueritatem deprauare nitentium. In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Pręter hęc Paulus, in quo Christus locutus est, ad Corinthios scribens ait: An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et paulopost: Nescitis — inquit — quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia?

In istis ergo impleta fuisse constat, quę ante prędicta legimus in prophetis. In spalmis dicitur: Illuc enim ascenderunt tribus. Ac ne Iudeorum tribus, qui on credunt, ascendere putares, additur: tribus Domini, testimonium Ishrahel, ad confitendum nomini Domini. Tribus autem Domini in Christo credentium est multitudo. Sequitur de apostolis: Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum Dauid. Domus autem Dauid regnum Israhel est. Israhelitas ergo incredulos iudicabunt discipuli Christi. Quod autem et reliquas gentes iudicaturi sint, Sapientię liber testatur, in quo scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.