Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 540 --

agni minores sunt. Vtrique tamen unanimiter exultarunt in spe Saluatoris, ut magno animo gentibus Euangelium prędicarent et errantibus uiam ostenderent salutis. Vnde dicitur: Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus (idola eorum damnando), increpationes in populis (Iudeorum arguendo incredulitatem obstinationemque reprehendendo). Vindictam istam in nationibus illa etiam psalmistę uerba sonant: Intonuit de cęlo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam... misit sagittas suas, et dissipauit eos. Intonuit enim et dedit uocem per apostolos, qui uelociter loca percurrentes sagittis comparantur. Conuersis igitur ad Christum gentibus simulachra dissipata sunt deorum, immo demoniorum. Ad hos itaque spectat, quod alibi ad Christum dicere uidetur propheta: Laudabunt opera tua, et potentiam tuam pręnunciabunt. Magnificentiam maiestatis tuę et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et hoc quidem per gratiam Christi et Spiritus Sancti donum. Ideoque alibi ait: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum, prędicantis salutem, dicentis Syon: Regnabit Deus tuus! Pulchri certe fuerunt pedes Christi a morte resurgentis et in cęlum ascendentis, super montes, id est super discipulos pacem nunciantis, quibus dixit: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, annuncians bonum, prędicans salutem, ut et ipsi aliis eadem nunciando, qua ratione illa parari queant, instruere curent.

Prędicabant — inquit Euangelista — Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Dederat enim eis potestatem demonia eiiciendi, langores curandi, mortuos suscitandi. De quo Lucas in Actibus testatur dicens: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. De his olim prędictum est in psalmis: Mirabilis Deus in sanctis suis, et figuratum in Moyse, qui in prodigiis faciendis pharaonis magos uicit; in Iesu Naue, qui solem stare fecit; in Helia, qui mortuum suscitauit; in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.