Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 532 --

senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit.

Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque pati, fragilitatis humanę conditionem indicabat.

Quod autem et miracula illa, quę in Euangeliis relata sunt, facere debuerit, prophetę multo ante prędixerunt, ne excusabilis esset uesania eorum, qui dixerunt: In Belzebub, principe demoniorum, eiicit demonia. Credere enim debuerunt prophetis, et quod Dei erat, demoniis non tribuere. In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nonne hoc est illud, quod in Mattheo discipulis Ioannis quęrentibus, an ipse esset, qui uenturus erat, respondit dicens: Euntes renunciate Ioanni, quę audistis et uidistis: cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc quidem iuxta historiam.

Moralem uero sensum utrobique de conuersione eorum, qui talibus animi morbis laborabant, esse ostenderemus, si mihi non foret propositum nihil aliud hoc uolumine demonstrare, nisi quęcunque ueterum Scripturę de Messia uenturo prędixerant, in Christo, quem Iudei crucifixerunt, fuisse impleta.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.