Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 530 --

latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo.

Quęramus, si Messię uenturo danda fuit hęc potestas, ut hunc ipsum esse, qui crucifixus est, increduli agnoscant et tandem deposito errore sequantur eam, quę in Euangelio habetur, ueritatem.

In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Nunquid unquam Deum seruire aut laborem pati aliquis uidit in peccatis, in iniquitatibusque aliorum, nisi cum uerbum caro factum fuit et habitauit in nobis? De quo Apostolus ait: Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. Ad personam ergo Filii hęc, quę dicuntur, referenda sunt, non ad personam Patris, licet Pater et Filius unum sint. Itaque ipsius Filii est, quod sequitur: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, non tuis meritis, sed mea miseratione, non tua iustitia, sed mea pietate. Non hoc dicimus, quod negemus Patrem peccata delere, sed quod affirmemus cuncta Patrem agere per Filium, sine quo factum est nihil.

Hoc loco interrogabimus Iudeos: Si Deus est, qui talia locutus sit, quomodo in Deo seruitus et labor cadere potuit? Et, si — ut ipse ait — uere seruire illum et laborare fecerunt, quomodo Deus est? Necesse est, ut fateantur hunc unum et Deum esse, ut peccata deleat, et hominem, ut pati possit. Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non esset Deus, neque supplicia et mortem pati, si non esset homo. Falluntur itaque Iudei, qui Messiam sibi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.