Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 529 --

Idumeos. Iudas Machabeus parua manu magnos Antiochi exercitus fudit, per triduum ante ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare.

Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus.

Igitur in Euangelio post hęc ita est scriptum: Ioannes uidens eum uenire ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse hoc testatus est, qui illum baptizauerat, qui Spiritum Sanctum uertici eius insidentem uiderat, qui Dei Patris uocem, quod esset Filius suus, audierat. Videamus, quibus in Euangelio dimiserit peccata, ne uanum Ioannis testimonium fuisse quis putet. Deinde ipsum figuris ueterum uaticiniisque confirmare curabimus.

Mulieri in adulterio deprehensę ueniam dedit. Vade — inquit — et iam amplius noli peccare! Damnauit ergo peccatum pręcipiens peccatrici, ne amplius peccet, et illam de eo, quod hactenus peccauerat, absoluit. Paralytico, qui ei oblatus in lecto fuerat: Confide, fili — ait — remittuntur tibi peccata tua. Et ad scribas conuersus: Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.