Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 512 --

propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius. Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus Testamenti, quem uos uultis. Nonnulli uerba hęc ad Dei Filium referunt, quasi de se loquente, sed cum dicat: Et statim ueniet ad templum suum Dominator, uidetur ad alium uertere sermonem. Quare mihi quidem accomodatius uerique similius uidetur, ut Deus* Pater de Filio proferat hęc et dicat se mittere angelum, hoc est nuncium Ioannem Baptistam, ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies. Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum.

Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est — Apostolus ait — quod estis uos. Angelus autem Testamenti Christus est, euangelicę disciplinę autor, qui in Esaia quoque iuxta septuaginta interpretum translationem magni consilii angelus est dictus. Pręcessit ergo Ioannes, et secutus est Saluator, ne prophetas cum Euangelistis dissidere quis dicat. Electus est autem, ut pręcederet, quando quidem omni sanctitate eum pręstare oportuit, qui constitui deberet Sancti sanctorum pręcursor et omnium Domini anteambulo, qui illum et uenientem nunciaret et pręsentem ostenderet. Hac igitur de causa in matris utero sanctificatur, et nondum natus per os parentis Christi aduentum coepit prędicare. Adultus uero secessit in solitudinem, ut, quo longius abesset ab hominibus, eo propior Deo fieret.

Ipso itaque, cuius pręcursor erat, attestante inter natos mulierum non surrexit maior illo. Atque ideo non solum fuit propheta, sed plus quam propheta. Prophetę enim uenturum Messiam multis ante seculis nunciarunt, hic *corr. ex dens

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.