Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 508 --

d icitur: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eam *: De fructu uentris tui ponam super sedem tuam.

De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta dicens: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur, prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent.

De tribu Iuda et de castello Bethlem fuerat Dauid. De eadem stirpe et eadem tribu et in eodem oppido natus est nobis Saluator. Vnde Iacob patriarcha Spiritu Sancto afflatus, cum migraturus e uita filiis benediceret, Iuda — inquit — te laudabunt fratres tui, adorabunt te filii patris tui. Et post pauca ait: Non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Tunc enim, cum sceptrum Iuda fuit *corr. ex eum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.