Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
fele acetoque potauimus, lancea confodimus, nos te tam crudeli tamque ignominiosa morte consumpsimus. Nisi enim parentes nostri deliquissent, tu talia passus non fuisses. Gratias quidem agimus tibi, quod talia perferendo paradisum tot seculis clausum primus nobis aperuisti. Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte, quod peccauimus, et da gratiam, ne peccemus, sed illa constanter assidueque agamus, quę tuę placita sunt maiestati, ut, qui passionum tuarum, quas pro nobis ultro subire uoluisti, memoriam facimus, tuę quoque resurrectionis gloriam consequamur. Post centurionis confessionem subdit Euangelista Mattheus: Erant autem ibi mulieres
multę a longe*corr. ex longę
, quę secutę erant Iesum a Galilea,
ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene**corr. ex
Magdalenę
et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum
Zebedei. De his supra fecimus mentionem iuxta Ioannis Euangelium, qui illas una cum
Maria, matre Domini, iuxta crucem stetisse dixit. Quomodo [ERROR: no reftable :]
Quęstio
ergo Mattheus ait, quod erant ibi non iuxta, sed a longe? Vel quia prius iuxta
constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia
eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope
respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum
amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc
est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli
metu perculsi diffugissent, ipsę non recessere. Vis tu harum sanctitatem imitari mulierum?
Humilis humilem Iesum sequere, pręceptis eius parere stude, pauperum inopię tua ope succurre
et, sicut hę, quem flebant
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.