Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 497 --

d ubitant suspensoque animo, quę de illo ab Euangelistis conscripta sunt, admittere solent. Nec solus id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant.

Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam corda uestra. Terra mota est, et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de terrenorum cura ad cęlestium contemplationem. Petrę scissę sunt, et uos obstinati animi nondum frangitis duritiam, ut ad se conuersus mollescat, qui prauitatibus occalluit. Monumenta aperta sunt, et uos clausis oculis ueluti cęci, quę mox futura sunt, pertransitis, pręsentia tantum curantes. Corpora mortuorum surrexerunt, et uos de morte peccati surgere negligitis. Et quoniam in scelerum sepulchro iacere uos iuuat, in sanctam ciuitatem, cęlestem Hierusalem, non intrabitis, sicut isti introierunt. De hoc satis. Nunc Ioannis narrationem subiungamus!

Iudei — inquit — quoniam Parasceue erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogauerunt Pilatum, ut frangerentur (eorum)* crura et tollerentur. Parasceue pręparatio interpretatur, ut ante diximus, quando Iudei feria sexta pręparabant cibos, quibus sabbato usuri erant. Erat autem magnus dies ille sabbati propter festum Paschale, sanctius cęteris atque celebrius. Eos igitur, qui adhuc in cruce spirare uidebantur, crucifragio necare uoluerunt et deponere, ne pendentium, et nondum mortuorum hominum cruciatu dies festus offenderetur. Venerunt ergo milites, et primi

*add.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.